Sir 48

RAB. Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos coelesti igne combussit IV Reg. 1.. ID. Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. . etc. ID. Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis. Qui oravit die: et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit. . Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatrae, sicut Joram et Achaz: alii adhaeserunt Deo, sicut Ezechias et Josias. . etc. RAB. Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur. . .
Copyright information for VulgGlossa